De brevitate vitae

:,: Gaudeamus igitur,
iuvenes dum sumus; :,:
post iucundam iuventutem,
post molestam senectutem
:,: nos habebit humus. :,:

:,: Vita nostra brevis est
brevi finietur, :,:
venit mors velociter,
rapit nos atrociter,
:,: nemini parcetur. :,:

:,: Ubi sunt, qui ante nos
in mundo fuere? :,:
Transite ad inferos,
vadite ad superos,
:,: ubi iam fuere. :,:

:,: Vivat academia,
vivant professores! :,:
Vivat membrum quodlibet,
vivant membra quaelibet,
:,: semper sint in flore! :,:

:,: Vivant omnes virgines,
faciles, formosae. :,:
Vivant et mulieres,
tenerae, amabiles,
:,: bonae laboriosae! :,:

:,: Vivat et respublica
et qui illam regit!
Vivat nostra civitas,
maecenatum caritas,
:,: quae nos hic protegit! :,:

:,: Pereat tristitia,
pereant osores. :,:
Pereat diabolus,
quivis antiburschius
:,: atque irrisores! :,: